Joel 3:2
congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1[Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
Cross References
2 Chronicles 20:26Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. + 20.26 Vallis benedictionis. Humilitas Ecclesiæ, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiæ pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuæ pacis, cum laude et lætitia sempiterna introibit.
Jeremiah 12:14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. + 12.14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.
Jeremiah 49:1Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? + 49.1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.
Ezekiel 35:10Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
Ezekiel 38:22Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
Joel 3:12Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.