2 Chronicles 20:26
Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. + 20.26 Vallis benedictionis. Humilitas Ecclesiæ, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiæ pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuæ pacis, cum laude et lætitia sempiterna introibit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:20Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. + 32.20 Placabo illum, etc. Hæc interposita sunt a scriptore. Non est enim prudentis artem suam detegere, et sic eis cum quibus agitur suspectum se facere. GREG. hom. 14, in Evang., tom. 2 Mystice. Jacob cum ad parentes proprios redit, etc., usque ad ut suavitate intima Deum apprehendamus. Et ecce vir, etc. ISID. in Gen., tom. 5 In hoc principaliter sacramenti Dominici imago figurata est, etc., usque ad ne ultra jam generare possit.
Exodus 17:15Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: + 17.15 Ædificavitque Moyses altare, etc. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei ædificare, in qua spirituales hostias offerant.
2 Samuel 22:1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. + 22.1 Locutus est, etc. RAB. Solus decimus septimus psalmus in libris Regum reperitur, etc., usque ad et cum magna exsultatione divinitatis concessa munera laudantur.
Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1
Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.
Acts 1:19Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. + 1.19 Eorum, id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguæ Hierosolymorum a Galilæis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilæus.