Luke 3:16
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: + 3.16 Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 4:4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
Mark 1:7Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. + 1.7 Fortior me. HIER. Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit. Solvere corrigiam. BEDA. Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quæ sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. HIER. Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.
John 1:33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. + 1.33 Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.