Matthew 3:13
Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. + 3.13 Tunc venit. Quando Joannes prædicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel prædicatorem fieri nisi utilis ætatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Ægypti suscepit. David regnum ea ætate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret. A Galilæa in Jordanem. Galilæa, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then cometh Jesus from Galilee to Jordan unto John, to be baptized of him.
In Context
14Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Cross References
Matthew 2:22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. + 2.22 Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.
Luke 3:21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: + 3.21 Et Jesu baptizato. BEDA. Baptizatur Dominus, non mundari indigens, etc., usque ad jam edoctus Dei Filium aperte prædicat.