The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:23

John 1:23

Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. + 1.23 Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He said, I am the voice of one crying in the wilderness, Make straight the way of the Lord, as said the prophet Esaias.

In Context

22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?

24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. + 1.24 Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.

Read all of John 1

Cross References

Matthew 3:3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.] + 3.3 Vox clamantis. Joannes vox, Christus verbum, qui clamat in Joanne: Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine intelligentia verbi valet. Vox viam verbo præparat, ut recipiatur. Unde: Paravi lucernam Christo meo Psal. 131.. In deserto. Forma pœnitentibus: locus conversationis, non frequentia hominum, sed desertum. Vestitus non mollis ad fluxum, sed asper: victus tenuis et inusitatus. Typice, desertum significat sanctorum vitam a mundi illecebris segregatam. Viam Domini. Via Domini ad cor dirigitur, cum sermo ejus diligenter auditur.

Luke 1:16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: + 1.16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.

Luke 3:4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: + 3.4 Vox clamantis. Vox, quia prænuntius verbi. In deserto. Quia desertæ et destitutæ Judææ solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini, etc. Qui fidem et bona opera prædicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut hæc vis gratiæ illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem prædicationis format.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:22John 1John 1:24 →