The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:24

John 1:24

Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. + 1.24 Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they which were sent were of the Pharisees.

In Context

23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. + 1.23 Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? + 1.25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.

Read all of John 1

Cross References

Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.

Luke 7:30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

Luke 11:53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, + 11.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

John 3:1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. + 3.1 Erat autem homo, etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. Nicodemus nomine. Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.

Acts 23:8Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur.

Philippians 3:5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, + 3.5 De tribu Benjamin. Tribus Benjamin adhæsit Judæ, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quæ erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quæ erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:23John 1John 1:25 →