The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:25

John 1:25

Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? + 1.25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they asked him, and said unto him, Why baptizest thou then, if thou be not that Christ, nor Elias, neither that prophet?

In Context

24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. + 1.24 Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.

26Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. + 1.26 Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.

Read all of John 1

Cross References

Deuteronomy 18:18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

Acts 4:5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:24John 1John 1:26 →