John 1:26
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. + 1.26 Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
Mark 1:8Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. + 1.8 Ego baptizavi vos aqua. BEDA. Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte prædicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius Joan. 3.. ISID. Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper æqualis, de quo: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei Psal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit Phil. 2..
John 1:10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
John 16:3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
John 17:25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
Acts 11:16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.