John 10:18
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
Cross References
Psalms 40:6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Matthew 26:53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? + 26.53 An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.
John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.
John 10:11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
John 10:17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. + 10.17 Quia ego, etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet.
John 15:10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.