The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:53

Matthew 26:53

An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? + 26.53 An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thinkest thou that I cannot now pray to my Father, and he shall presently give me more than twelve legions of angels?

In Context

52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. + 26.52 Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.

54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?

Read all of Matthew 26

Cross References

2 Kings 6:17Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

Matthew 4:11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. + 4.11 Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

2 Thessalonians 1:7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, + 1.7 In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:53

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:52Matthew 26Matthew 26:54 →