John 10:31
Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. + 10.31 Sustulerunt ergo lapides. Hoc jam non ferunt qui cætera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then the Jews took up stones again to stone him.
In Context
Cross References
Exodus 17:4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Matthew 21:35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
John 5:18Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: + 5.18 Respondit itaque Jesus. Quia commoti sunt de audita æqualitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium æqualem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quæ omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem hæc secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quærant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quæ non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
John 11:8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? + 11.8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
Acts 7:58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. + 7.58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..