John 5:18
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: + 5.18 Respondit itaque Jesus. Quia commoti sunt de audita æqualitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium æqualem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quæ omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem hæc secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quærant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quæ non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.
John 5:16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. + 5.16 Quia hæc faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.
John 7:1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. + 7.1 Post hæc autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.
John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
John 10:33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. + 10.33 Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc.