John 10:32
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 24:20Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?
Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1
Matthew 11:5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
John 5:36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
John 10:37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.