John 11:35
Et lacrimatus est Jesus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
Cross References
Job 30:25Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. + 30.25 Flebam quondam. Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimæ persecutionis Ecclesiæ, ad memoriam reducit bona, quæ gessit tempore pacis. Quæ æterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:
Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. + 63.9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.
Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.
Lamentations 1:16Ain Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Luke 19:41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: