John 11:44
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. + 11.44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:6Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
Ezekiel 37:3Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.
Mark 5:43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.
John 10:30Ego et Pater unum sumus. + 10.30 Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.
John 11:39Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. + 11.39 Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.