John 11:48
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. + 11.48 Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:50gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,
Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.
Matthew 21:40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Matthew 23:35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.
Luke 8:12Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. + 8.12 Quod autem secus viam. Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur.
Luke 19:41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: