John 11:5
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. + 11.5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now Jesus loved Martha, and her sister, and Lazarus.
In Context
Cross References
John 11:8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? + 11.8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
John 15:9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
John 17:26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. + 17.26 Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.