The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 11 › John 11:4

John 11:4

Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. + 11.4 Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Jesus heard that, he said, This sickness is not unto death, but for the glory of God, that the Son of God might be glorified thereby.

In Context

3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. + 11.3 Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.

5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. + 11.5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.

Read all of John 11

Cross References

Mark 5:39Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. + 5.39 Non est mortua. Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus I Thess. 4.. BEDA. Cum anima quæ peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam æternam prævidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest.

John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.

John 9:3Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. + 9.3 Neque hic peccavit. Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut cæcus nasceretur, sed hæc est causa, ut manifestentur opera Dei in illo. Ut eum illuminando et per eum quid in cæcitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: Me oportet operari.

John 11:40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?

John 13:31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

John 17:5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. + 17.5 Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 11:3John 11John 11:5 →