The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:26

John 17:26

Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. + 17.26 Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I have declared unto them thy name, and will declare it: that the love wherewith thou hast loved me may be in them, and I in them.

In Context

25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.

Read all of John 17

Cross References

John 8:50Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. + 8.50 Ego autem. Audito convicio, Dæmonium habes, econtra de gloria sua hoc solum dicit: Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei, et ego non quæro gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et est qui quærat et judicet. Duæ sunt tentationes. Una probationis, de qua: Tentat vos Deus Deut. 13.. Alia deceptionis, de qua: Deus intentator malorum est Jac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in sæculum sæculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quærat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum sæculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quæ est ab humana inflatione discreta.

John 14:23Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; + 14.23 Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.

John 15:9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

John 17:6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. + 17.6 Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.

Romans 8:10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. + 8.10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:25John 17