John 11:55
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. + 11.55 Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Exodus 19:10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. + 19.10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
Numbers 9:6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, + 9.6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. AUG., quæst. 15 in Num. Cumque paschæ tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.
2 Chronicles 30:17eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
Nehemiah 8:1Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. + 8.1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.
Psalms 26:6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. + 26.6 Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 1