John 11:54
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Cross References
2 Chronicles 13:19Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: + 13.19 Bethel. RAB. Civitas in proximo lapide ab Elia ad dexteram euntibus Neopolim, quæ prius Luza, id est Amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem Benjamin juxta Bethan et Hai, quam expugnavit Jesus rege illius interfecto. Ephron. Civitas est in tribu Juda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.
John 7:1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. + 7.1 Post hæc autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.
John 7:10Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. + 7.10 Non manifeste, etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quærebant, potestatis est.
John 10:40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;