John 12:11
quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because that by reason of him many of the Jews went away, and believed on Jesus.
In Context
Cross References
John 7:31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
John 11:48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. + 11.48 Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.
John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. + 15.18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.
James 3:14Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: + 3.14 Et mendaces esse adversus veritatem. Nolite mentiri Deo, cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbire vultis.