John 12:21
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. + 12.21 Hi ergo accesserunt. Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
22Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
Cross References
Matthew 8:9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. + 8.9 Nam et ego, etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur vir justus et timens Deum Act. 10..
Matthew 12:19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
Luke 19:2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
John 1:43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. + 1.43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..