John 6:40
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Isaiah 53:2Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: + 53.2 Virgultum. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Sitienti. Aquila, invia, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.
Luke 2:30quia viderunt oculi mei salutare tuum,
John 3:15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.