John 12:4
Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then saith one of his disciples, Judas Iscariot, Simon’s son, which should betray him,
In Context
5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?
Cross References
1 Samuel 17:28Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. + 17.28 Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.
Matthew 10:4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. + 10.4 Et Judas Scariothis. Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.
John 6:70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
John 13:26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.