Matthew 10:4
Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. + 10.4 Et Judas Scariothis. Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Simon the Canaanite, and Judas Iscariot, who also betrayed him.
In Context
Cross References
Matthew 26:47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. + 26.47 Cum gladiis et fustibus. Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit.
Mark 3:18et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum, + 3.18 Et Andream. HIER. Qui viriliter vim facit perditionis suæ ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis. Et Philippum. ID. Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sæpe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum. ID. Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant Isa. 5.. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur Matth. 5.. Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei Luc. 6.. Et Matthæum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno Isa. 11.. Nota, quod alii evangelistæ Matthæum præponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit. Et Thomam. ID. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quæ non licet homini loqui II Cor. 12.. BEDA. Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, græce quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit. Et Jacobum Alphæi. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis Psal. 90.. BEDA. Jacobum Alphæi, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphæi fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius. Thaddæum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariæ matris Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis. HIER. Et Thaddæum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum. Et Simonem. BEDA. Simon Cananæus a Cana vico Galilææ, qui et Simon Zelotes, id est, æmulator. Cana, Zelus; Cananæus, Zelotes. Et Simonem Cananæum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur Matth. 5.. Trinum luctum implet qui consolationem quærit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus Apoc. 5.. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio Num. 25..
Mark 14:43Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
Luke 22:3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: + 22.3 Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.
John 6:71Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? + 6.71 Nonne ego vos, etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.
John 13:26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.