John 13:26
Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
Cross References
Mark 14:19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? + 14.19 Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.
John 6:70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
John 13:30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. + 13.30 Erat autem. Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum. Nunc clarificatus est Filius hominis. AUG. Exeunte Juda pro quo dicebatur: Non estis mundi omnes, etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum.