John 12:46
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. + 12.46 Ego lux. De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. Sermo quem locutus sum. Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am come a light into the world, that whosoever believeth on me should not abide in darkness.
In Context
Cross References
Psalms 36:9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 1
Isaiah 42:7ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. + 42.7 Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Luke 1:76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, + 1.76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.
John 1:4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: + 1.4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.
John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.