The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:45

John 12:45

Et qui videt me, videt eum qui misit me. + 12.45 Et qui me videt, videt et eum qui, etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Hæc visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde. Qui videt me. Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit, qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur æqualis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he that seeth me seeth him that sent me.

In Context

44Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. + 12.44 Jesus. Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. Qui credit in me. Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.

46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. + 12.46 Ego lux. De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. Sermo quem locutus sum. Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.

Read all of John 12

Cross References

John 14:9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? + 14.9 Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.

2 Corinthians 4:6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. + 4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.

Hebrews 1:3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: + 1.3 Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 12:44John 12John 12:46 →