The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:27

John 13:27

Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. + 13.27 Quod facis. Non præcepit, sed prædicit Judæ malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius pœnam quam in salutem fidelium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after the sop Satan entered into him. Then said Jesus unto him, That thou doest, do quickly.

In Context

26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.

28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

Read all of John 13

Cross References

Psalms 109:6Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. + 109.6 Conquassabit, id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc judicabit in gentibus, ut ruinas, non erectos impleat. Judicabit in nationibus. CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel, 1

Ecclesiastes 9:3[Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.

Daniel 2:15Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

Mark 6:25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

Luke 22:3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: + 22.3 Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.

Acts 5:3Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? + 5.3 Tentavit. RAB. Præteritum tentavit ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania. Et fraudare. ID. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:26John 13John 13:28 →