The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:32

John 13:32

Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If God be glorified in him, God shall also glorify him in himself, and shall straightway glorify him.

In Context

31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. + 13.33 Filioli. ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do. AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.

Read all of John 13

Cross References

John 12:23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. + 12.23 Jesus autem. De Judæis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini; modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur. Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis, etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam, etc. Nisi granum frumenti. AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.

John 17:4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: + 17.4 Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.

Hebrews 1:2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: + 1.2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.

Revelation 3:21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. + 3.21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.

Revelation 22:1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. + 22.1 Et ostendit. Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati præbuit, et in præsenti, maxime in futuro. In præsentia Deitatis vel imitatione vitæ Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Fluvium. Id est aquam fluentem, id est æternam beatitudinem. In specie aquæ notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.

Revelation 22:13Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:31John 13John 13:33 →