Revelation 3:21
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. + 3.21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Cross References
Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Ephesians 1:20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: + 1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.
2 Timothy 2:12si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: