John 13:31
Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
Cross References
Isaiah 49:3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. + 49.3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.
Luke 12:50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
John 11:4Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. + 11.4 Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.
John 12:28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. + 12.28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.
John 16:14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. + 16.14 Ille me clarificabit. Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. De meo. Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quæcunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
Acts 2:36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. + 2.36 Dominum eum. Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiæ sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem, etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate æternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.