John 13:34
Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Cross References
Leviticus 19:34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
John 15:17Hæc mando vobis: ut diligatis invicem. + 15.17 Hæc manao, etc. Hic ostendit quis sit fructus quem dixerat, pro quo et dabit Pater quod petimus, qui et hoc dedit, ut diligamus. Ut diligatis. AUG. Merito sæpe dilectionem commendat, quasi sola præcipienda sit sine qua non possunt cætera, quæ sine cæteris non potest haberi. Pro hac autem patienter debemus sustinere etiam omnia adversa mundi. Unde subdit:
Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.