bible.software › Leviticus › Leviticus 19 › Leviticus 19:34
Leviticus 19:34
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the stranger that dwelleth with you shall be unto you as one born among you, and thou shalt love him as thyself; for ye were strangers in the land of Egypt: I am the LORD your God.
In Context
33Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: + 19.33 Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? Act. 15.
35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. + 19.35 Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..
Read all of Leviticus 19
Cross References
Exodus 12:49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Leviticus 19:18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.
Deuteronomy 23:8Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
Ezekiel 47:22et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 19:34