The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 14 › John 14:21

John 14:21

Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. + 14.21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that hath my commandments, and keepeth them, he it is that loveth me: and he that loveth me shall be loved of my Father, and I will love him, and will manifest myself to him.

In Context

20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.

22Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? + 14.22 Dicit ei Judas, etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quæsiturus quærit Judas causam hujus discretionis. Hæc autem causa est secundum responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.

Read all of John 14

Cross References

Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

Deuteronomy 11:13Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:

2 Kings 18:6et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.

Psalms 119:4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. + 119.4 Sagittæ. AUG. Verbis Dei sagittatur cor, etc., usque ad ut sit purus locus ædificio Dei. 1

Jeremiah 31:31Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, + 31.31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.

Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 14:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 14:20John 14John 14:22 →