John 14:20
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At that day ye shall know that I am in my Father, and ye in me, and I in you.
In Context
Cross References
John 10:38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. + 10.38 Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.
John 15:5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. + 15.5 Ego sum, etc. Qui se a se ferre fructum existimat, non est in vite. Unde cum repetitione et superiorum explanatione supponit: Ego sum vitis, vos palmites. Mihi quasi viti adhærentes. Qui manet in me. Et ideo quicunque (non solum vos) manet in me credendo, obediendo, perseverando. Et ego in eo. Illuminando, subveniendo, perseverantiam dando. Hic fert. Et si secundum hominem Christus est vitis. tamen hanc gratiam palmitibus non daret, nisi etiam Deus esset.
John 16:26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.
John 17:26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. + 17.26 Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.
Romans 16:7Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.