John 14:4
Et quo ego vado scitis, et viam scitis. + 14.4 Et quo ego vado. Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whither I go ye know, and the way ye know.
In Context
Cross References
John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
John 10:9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. + 10.9 Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.
John 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
John 14:28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. + 14.28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.