John 14:7
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. + 14.7 Si cognovissetis me. Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quærerent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens: Si cognovissetis, etc. Et vidistis eum. Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Cross References
Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
John 6:46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. + 6.46 Non quia Patrem, etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.
John 14:9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? + 14.9 Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.
John 15:24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. + 15.24 Quæ nemo, etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt, etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.
John 16:13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. + 16.13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.
John 17:6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. + 17.6 Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.