John 17:6
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. + 17.6 Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:13Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Psalms 71:17Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. + 71.17 Sit nomen ejus benedictum, etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes. 1
Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Proverbs 3:1[Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: + 3.1 Fili mi, ne. Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.