John 15:11
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. + 15.11 Ut gaudium. Gaudium Dei de nobis qui præscivit et prædestinavit semper est plenum, in nobis incipit ex fide, crescit imo et perficietur in resurrectione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.
Jeremiah 33:9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Luke 15:5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: + 15.5 Imponit in humerum. Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.
Luke 15:23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: + 15.23 Adducite vitulum. Prædicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.
John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.