John 15:12
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. + 15.12 Hoc est præceptum, etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is my commandment, That ye love one another, as I have loved you.
In Context
Cross References
John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.
1 Thessalonians 4:9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
1 Peter 1:22animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
1 Peter 4:8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. + 4.8 Charitatem continuam habentes. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.
1 John 3:11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.