The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:29

John 3:29

Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that hath the bride is the bridegroom: but the friend of the bridegroom, which standeth and heareth him, rejoiceth greatly because of the bridegroom’s voice: this my joy therefore is fulfilled.

In Context

28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. + 3.28 Non sum ego Christus. Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum præcurrerem.

30Illum oportet crescere, me autem minui. + 3.30 Illum oportet crescere. Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. Illum oportet crescere. Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quæ in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.

Read all of John 3

Cross References

Judges 14:10Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.

Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.] + 3.11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.

Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

Isaiah 62:4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. + 62.4 Non vocaberis. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris.

Jeremiah 2:2[Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. + 2.2 Adolescentiam. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.

Hosea 2:19Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:28John 3John 3:30 →