The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:13

John 15:13

Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. + 15.13 Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Greater love hath no man than this, that a man lay down his life for his friends.

In Context

12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. + 15.12 Hoc est præceptum, etc. Et supra de dilectione proximo, sed repetitio est confirmatio: ibi tamen dicit: Mandatum do, quasi non ante fuerit; hic autem, hoc est quasi non aliud sit. Ibi Novum, ne in vetustate remaneamus, hic, Meum, ne contemnatur.

14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

Read all of John 15

Cross References

John 10:15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. + 10.15 Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit:

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:12John 15John 15:14 →