The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:20

John 15:20

Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Remember the word that I said unto you, The servant is not greater than his lord. If they have persecuted me, they will also persecute you; if they have kept my saying, they will keep yours also.

In Context

19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. + 15.19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.

21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.

Read all of John 15

Cross References

Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.

Matthew 10:24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: + 10.24 Non est discipulus, etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.

Luke 2:34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: + 2.34 Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2..

John 5:16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. + 5.16 Quia hæc faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.

John 8:51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.

John 10:31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. + 10.31 Sustulerunt ergo lapides. Hoc jam non ferunt qui cætera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:19John 15John 15:21 →