The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:16

John 5:16

Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. + 5.16 Quia hæc faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And therefore did the Jews persecute Jesus, and sought to slay him, because he had done these things on the sabbath day.

In Context

15Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.

Read all of John 5

Cross References

Matthew 12:13Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. + 12.13 Extende. Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta Eccl. 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Sicut altera. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suæ utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.

Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.

John 7:19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

John 10:39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.

Acts 9:4Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? + 9.4 Et cadens. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. Quid me, etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Matth. 25..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:15John 5John 5:17 →