John 16:10
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. + 16.10 Et jam, etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Of righteousness, because I go to my Father, and ye see me no more;
In Context
9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Cross References
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
John 5:32Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Acts 3:14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.
Romans 3:21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. + 3.21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.