John 5:32
Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
Cross References
Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.
Luke 3:22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. + 3.22 In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.
John 5:36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
John 12:28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. + 12.28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.
1 John 5:6Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. + 5.6 Hic est, etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. Spiritus. Id est, humana anima quam emisit in passione; aqua et sanguis, quæ fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttæ sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.