The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 16 › John 16:11

John 16:11

De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Of judgment, because the prince of this world is judged.

In Context

10De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. + 16.10 Et jam, etc. Id est, nunquam videbitis me talem ut modo, id est mortalem judicandum, sed glorificatum judicem. Et hoc est justitia fidei, de qua Apostolus: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5., quam quia mundus ab istis non vult accipere arguitur.

12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

Read all of John 16

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

Isaiah 49:24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?

Matthew 12:36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. + 12.36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.

John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,

John 14:30Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. + 14.30 Et in me, etc. Noluit Dominus habere quod perderet; pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.

Acts 17:30Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, + 17.30 Despiciens Deus. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 16:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 16:10John 16John 16:12 →