John 16:28
Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 24:51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
John 13:1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. + 13.1 Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschæ, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Ægypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad cœlum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
John 14:28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. + 14.28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.
John 16:16Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. + 16.16 Modicum. Id est, parvum tempus restat usque ad hoc quod patiar et claudar sepulcro, et iterum parvum tempus usquequo me videatis resuscitatum. Vel parvum tempus est, id est triduum quo clausus non videbo. Et iterum parvum, id est quadraginta dies, quo resuscitatus videbor. Quia vado. Hoc est quia tempus est ut, deposita mortalitate, humanam naturam cœlis inferam.
John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.
Acts 1:9Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. + 1.9 Et cum hæc dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit.